1. ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti

2. amictus lumine sicut vestimento extendens cælum sicut pellem

3. qui tegis in aquis superiora ejus qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum

4. qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem

5. qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in sæculum sæculi

6. abyssus sicut vestimentum amictus ejus super montes stabunt aquæ

7. ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt

8. ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis

9. terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram

10. qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquæ

11. potabunt omnes bestiæ agri expectabunt onagri in siti sua

12. super ea volucres cæli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem

13. rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra

14. producens fænum jumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra

15. et vinum lætificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat

16. saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit

17. illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum

18. montes excelsi cervis petra refugium erinaciis

19. fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum

20. posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ

21. catuli leonum rugientes ut rapiant et quærant a Deo escam sibi

22. ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur

23. exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum

24. quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

25. hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis

26. illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei

27. omnia a te expectant ut des illis escam in tempore

28. dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate

29. avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

30. emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terræ

31. sit gloria Domini in sæculum lætabitur Dominus in operibus suis

32. qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant

33. cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum

34. jucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino

35. deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino



Livros sugeridos


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.