1. beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiæ non sedit

2. sed in lege Domini voluntas ejus et in lege ejus meditabitur die ac nocte

3. et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium ejus non defluet et omnia quæcumque faciet prosperabuntur

4. non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terræ

5. ideo non resurgent impii in judicio neque peccatores in consilio justorum

6. quoniam novit Dominus viam justorum et iter impiorum peribit



Livros sugeridos


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.