1. audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam

2. donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis

3. nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea

4. et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi præcepta mea et vives

5. posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei

6. ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te

7. principium sapientiæ posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam

8. arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus

9. dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te

10. audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitæ

11. viam sapientiæ monstravi tibi duxi te per semitas æquitatis

12. quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum

13. tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

14. ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via

15. fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam

16. non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint

17. comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt

18. justorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

19. via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

20. fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam

21. ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui

22. vita enim sunt invenientibus ea et universæ carni sanitas

23. omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit

24. remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te

25. oculi tui recta videant et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos

26. dirige semitam pedibus tuis et omnes viæ tuæ stabilientur

27. ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo



Livros sugeridos


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.