1. quomodo nix æstate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria

2. sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet

3. flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

4. ne respondeas stulto juxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis

5. responde stulto juxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur

6. claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum

7. quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola

8. sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem

9. quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum

10. judicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat

11. sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam

12. vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

13. dicit piger leæna in via leo in itineribus

14. sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo

15. abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit

16. sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

17. sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixæ alterius

18. sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem

19. sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci

20. cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto jurgia conquiescunt

21. sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas

22. verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris

23. quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata

24. labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos

25. quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius

26. qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia ejus in concilio

27. qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum

28. lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas



Livros sugeridos


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.