1. melius est nomen bonum quam divitiæ multæ super argentum et aurum gratia bona

2. dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus

3. callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

4. finis modestiæ timor Domini divitiæ et gloria et vita

5. arma et gladii in via perversi custos animæ suæ longe recedit ab eis

6. proverbium est adulescens juxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea

7. dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

8. qui seminat iniquitatem metet mala et virga iræ suæ consummabitur

9. qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi

10. eice derisorem et exibit cum eo jurgium cessabuntque causæ et contumeliæ

11. qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem

12. oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui

13. dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum

14. fovea profunda os alienæ cui iratus est Dominus incidet in eam

15. stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinæ fugabit eam

16. qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit

17. inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam

18. quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis

19. ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie

20. ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia

21. ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te

22. non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta

23. quia Dominus judicabit causam ejus et configet eos qui confixerint animam ejus

24. noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso

25. ne forte discas semitas ejus et sumas scandalum animæ tuæ

26. noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis

27. si enim non habes unde restituas quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo

28. ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui

29. vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles



Livros sugeridos


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.