1. parabolæ Salomonis filii David regis Israël

2. ad sciendam sapientiam et disciplinam

3. ad intellegenda verba prudentiæ et suscipiendam eruditionem doctrinæ justitiam et judicium et æquitatem

4. ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus

5. audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit

6. animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum

7. timor Domini principium scientiæ sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

8. audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuæ

9. ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo

10. fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas

11. si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra

12. degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum

13. omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis

14. sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum

15. fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum

16. pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem

17. frustra autem jacitur rete ante oculos pinnatorum

18. ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas

19. sic semitæ omnis avari animas possidentium rapiunt

20. sapientia foris prædicat in plateis dat vocem suam

21. in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens

22. usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

23. convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea

24. quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret

25. despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis

26. ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit

27. cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia

28. tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me

29. eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint

30. nec adquieverint consilio meo et detraxerint universæ correptioni meæ

31. comedent igitur fructus viæ suæ suisque consiliis saturabuntur

32. aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos

33. qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato



Livros sugeridos


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.