1. locutus est Dominus ad Mosen

2. præcipe filiis Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur

3. pars meridiana incipiet a solitudine Sin quæ est juxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum

4. qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona

5. ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti et maris Magni litore finietur

6. plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur

7. porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum

8. a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada

9. ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis

10. inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama

11. et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth

12. et tendent usque Jordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu

13. præcepitque Moses filiis Israël dicens hæc erit terra quam possidebitis sorte et quam jussit dari Dominus novem tribubus et dimidiæ tribui

14. tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse

15. id est duæ semis tribus acceperunt partem suam trans Jordanem contra Hiericho ad orientalem plagam

16. et ait Dominus ad Mosen

17. hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Josue filius Nun

18. et singuli principes de tribubus singulis

19. quorum ista sunt vocabula de tribu Juda Chaleb filius Jepphonne

20. de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud

21. de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon

22. de tribu filiorum Dan Bocci filius Jogli

23. filiorum Joseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod

24. de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan

25. de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach

26. de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan

27. de tribu Aser Ahiud filius Salomi

28. de tribu Nepthali Phedaël filius Amejud

29. hii sunt quibus præcepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan



Livros sugeridos


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.