1. hæ sunt mansiones filiorum Israël qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron

2. quas descripsit Moses juxta castrorum loca quæ Domini jussione mutabant

3. profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israël in manu excelsa videntibus cunctis Ægyptiis

4. et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem

5. castrametati sunt in Soccoth

6. et de Soccoth venerunt in Ætham quæ est in extremis finibus solitudinis

7. inde egressi venerunt contra Phiahiroth quæ respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum

8. profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Ætham castrametati sunt in Mara

9. profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmæ septuaginta ibique castrametati sunt

10. sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro

11. castrametati sunt in deserto Sin

12. unde egressi venerunt in Dephca

13. profectique de Dephca castrametati sunt in Alus

14. egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum

15. profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai

16. sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiæ

17. profectique de sepulchris Concupiscentiæ castrametati sunt in Aseroth

18. et de Aseroth venerunt in Rethma

19. profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares

20. unde egressi venerunt in Lebna

21. et de Lebna castrametati sunt in Ressa

22. egressi de Ressa venerunt in Ceelatha

23. unde profecti castrametati sunt in monte Sepher

24. egressi de monte Sepher venerunt in Arada

25. inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth

26. profectique de Maceloth venerunt in Thaath

27. de Thaath castrametati sunt in Thare

28. unde egressi fixerunt tentoria in Methca

29. et de Methca castrametati sunt in Esmona

30. profectique de Esmona venerunt in Moseroth

31. et de Moseroth castrametati sunt in Banejacan

32. egressique de Banejacan venerunt in montem Gadgad

33. unde profecti castrametati sunt in Hietebatha

34. et de Hietebatha venerunt in Ebrona

35. egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber

36. inde profecti venerunt in desertum Sin hæc est Cades

37. egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terræ Edom

38. ascenditque Aaron sacerdos montem Hor jubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto mense quinto prima die mensis

39. cum esset annorum centum viginti trium

40. audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israël

41. et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona

42. unde egressi venerunt in Phinon

43. profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth

44. et de Oboth venerunt in Jeabarim quæ est in finibus Moabitarum

45. profectique de Jeabarim fixere tentoria in Dibongad

46. unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim

47. egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo

48. profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Jordanem contra Hiericho

49. ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum

50. ubi locutus est Dominus ad Mosen

51. præcipe filiis Israël et dic ad eos quando transieritis Jordanem intrantes terram Chanaan

52. disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate

53. mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem

54. quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur

55. sin autem nolueritis interficere habitatores terræ qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceæ in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ

56. et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam



Livros sugeridos


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.