1. mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum

2. offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

3. et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem

4. unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem

5. et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi

6. præter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem cærimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino

7. decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea

8. offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

9. et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem

10. decimam decimæ per agnos singulos qui sunt simul septem agni

11. et hircum pro peccato absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum

12. quintadecima vero die mensis septimi quæ vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus

13. offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos

14. et in libamentis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus

15. et decimam decimæ agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim

16. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine ejus

17. in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

18. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

19. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque ejus et libamine

20. die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

21. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

22. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine ejus

23. die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

24. sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

25. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque ejus et libamine

26. die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

27. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

28. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque ejus et libamine

29. die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

30. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

31. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque ejus et libamine

32. die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

33. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

34. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque ejus et libamine

35. die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis

36. offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

37. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

38. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque ejus et libamine

39. hæc offeretis Domino in sollemnitatibus vestris præter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis



Livros sugeridos


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.