1. postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem

2. numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere

3. locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Jordanem contra Hierichum ad eos qui erant

4. a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus

5. Ruben primogenitus Israël hujus filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum

6. et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum

7. hæ sunt familiæ de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta

8. filius Phallu Heliab

9. hujus filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt

10. et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum

11. ut Core pereunte filii illius non perirent

12. filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Jamin ab hoc familia Jaminitarum Jachin ab hoc familia Jachinitarum

13. Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum

14. hæ sunt familiæ de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum

15. filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum

16. Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum

17. Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum

18. istæ sunt familiæ Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum

19. filii Juda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan

20. fueruntque filii Juda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum

21. porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum

22. istæ sunt familiæ Juda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum

23. filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum

24. Jasub a quo familia Jasubitarum Semran a quo familia Semranitarum

25. hæ sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum

26. filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Jalel a quo familia Jalelitarum

27. hæ sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum

28. filii Joseph per cognationes suas Manasse et Ephraim

29. de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum

30. Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum

31. et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum

32. et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum

33. fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa

34. hæ sunt familiæ Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum

35. filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum

36. porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum

37. hæ sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum

38. isti sunt filii Joseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum

39. Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum

40. filii Bale Hered et Nœman de Hered familia Hereditarum de Nœman familia Nœmitarum

41. hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum

42. filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hæ cognationes Dan per familias suas

43. omnes fuere Suhamitæ quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum

44. filii Aser per cognationes suas Jemna a quo familia Jemnaitarum Jessui a quo familia Jessuitarum Brie a quo familia Brieitarum

45. filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum

46. nomen autem filiæ Aser fuit Sara

47. hæ cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum

48. filii Nepthalim per cognationes suas Jessihel a quo familia Jessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum

49. Jesser a quo familia Jesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum

50. hæ sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum

51. ista est summa filiorum Israël qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta

52. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

53. istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas

54. pluribus majorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio

55. ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis

56. quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores

57. hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum

58. hæ sunt familiæ Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram

59. qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi quæ nata est ei in Ægypto hæc genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum

60. de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

61. quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino

62. fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israël nec eis cum ceteris data possessio

63. hic est numerus filiorum Israël qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Jordanem contra Hiericho

64. inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai

65. prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Jepphonne et Josue filius Nun



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.