1. morabatur autem eo tempore Israël in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab

2. quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum

3. initiatusque est Israël Beelphegor et iratus Dominus

4. ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israël

5. dixitque Moses ad judices Israël occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor

6. et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israël qui flebant ante fores tabernaculi

7. quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione

8. ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israël

9. et occisi sunt viginti quattuor milia homines

10. dixitque Dominus ad Mosen

11. Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo

12. idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem fœderis mei

13. et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israël

14. erat autem nomen viri israhelitæ qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis

15. porro mulier madianitis quæ pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum

16. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

17. hostes vos sentiant Madianitæ et percutite eos

18. quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor



Livros sugeridos


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.