1. dixitque Balaam ad Balac ædifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos ejusdemque numeri arietes

2. cumque fecisset juxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram

3. dixitque Balaam ad Balac sta paulisper juxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi

4. cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper

5. Dominus autem posuit verbum in ore ejus et ait revertere ad Balac et hæc loqueris

6. reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum

7. adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Jacob propera et detestare Israël

8. quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur

9. de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur

10. quis dinumerare possit pulverem Jacob et nosse numerum stirpis Israël moriatur anima mea morte justorum et fiant novissima mea horum similia

11. dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis

12. cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod jusserit Dominus

13. dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei

14. cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga ædificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete

15. dixit ad Balac sta hic juxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius

16. cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore ejus ait revertere ad Balac et hæc loqueris ei

17. reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus

18. at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor

19. non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

20. ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo

21. non est idolum in Jacob nec videtur simulacrum in Israël Dominus Deus ejus cum eo est et clangor victoriæ regis in illo

22. Deus eduxit eum de Ægypto cujus fortitudo similis est rinocerotis

23. non est augurium in Jacob nec divinatio in Israël temporibus suis dicetur Jacob et Israheli quid operatus sit Deus

24. ecce populus ut leæna consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret prædam et occisorum sanguinem bibat

25. dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas

26. et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem

27. et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis

28. cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem

29. dixit ei Balaam ædifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos ejusdemque numeri arietes

30. fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras



Livros sugeridos


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.