1. quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israël per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo prædam

2. at Israël voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes ejus

3. exaudivitque Dominus preces Israël et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus ejus et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema

4. profecti sunt autem et de monte Or per viam quæ ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et tædere cœpit populum itineris ac laboris

5. locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Ægypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquæ anima nostra jam nausiat super cibo isto levissimo

6. quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum

7. venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo

8. et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet

9. fecit ergo Moses serpentem æneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur

10. profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth

11. unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam

12. et inde moventes venerunt ad torrentem Zared

13. quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quæ est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos

14. unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon

15. scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum

16. ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam

17. tunc cecinit Israël carmen istud ascendat puteus concinebant

18. puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana

19. de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth

20. de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum

21. misit autem Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens

22. obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos

23. qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Jasa pugnavitque contra eum

24. a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc et filios Ammon quia forti præsidio tenebantur termini Ammanitarum

25. tulit ergo Israël omnes civitates ejus et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis ejus

26. urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quæ dicionis illius fuerat usque Arnon

27. idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon ædificetur et construatur civitas Seon

28. ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon

29. væ tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios ejus in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon

30. jugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba

31. habitavit itaque Israël in terra Amorrei

32. misitque Moses qui explorarent Jazer cujus ceperunt viculos et possederunt habitatores

33. verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai

34. dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram ejus faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon

35. percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum ejus usque ad internicionem et possederunt terram illius



Livros sugeridos


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.