1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2. ista est religio victimæ quam constituit Dominus præcipe filiis Israël ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ in qua nulla sit macula nec portaverit jugum

3. tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium

4. et tinguens digitum in sanguine ejus asperget contra fores tabernaculi septem vicibus

5. conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis

6. lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quæ vaccam vorat

7. et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperam

8. sed et ille qui conbuserit eam lavabit vestimenta sua et corpus et inmundus erit usque ad vesperam

9. colliget autem vir mundus cineres vaccæ et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est

10. cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israël et advenæ qui habitant inter eos sanctum jure perpetuo

11. qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit inmundus

12. aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit emundari

13. omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia ejus super eum

14. ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quæ ibi sunt polluta erunt septem diebus

15. vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit

16. si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus

17. tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas

18. in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines hujuscemodi contagione pollutos

19. atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperam

20. si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiæ quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus

21. erit hoc præceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam

22. quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quæ horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum



Livros sugeridos


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.