1. igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa

2. et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israël dicentes

3. utinam mortui essemus in Ægypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Ægyptum

4. dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Ægyptum

5. quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël

6. at vero Josue filius Nun et Chaleb filius Jepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua

7. et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est

8. si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem

9. nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terræ hujus quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne præsidium Dominus nobiscum est nolite metuere

10. cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël

11. et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quæ feci coram eis

12. feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam hæc est

13. et ait Moses ad Dominum ut audiant Ægyptii de quorum medio eduxisti populum istum

14. et habitatores terræ hujus qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis præcedas eos per diem et in columna ignis per noctem

15. quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant

16. non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat idcirco occidit eos in solitudine

17. magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti dicens

18. Dominus patiens et multæ misericordiæ auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem

19. dimitte obsecro peccatum populi tui hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum

20. dixitque Dominus dimisi juxta verbum tuum

21. vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra

22. attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine et temptaverunt me jam per decem vices nec obœdierunt voci meæ

23. non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam

24. servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen ejus possidebit eam

25. quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri

26. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

27. usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me querellas filiorum Israël audivi

28. dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis

29. in solitudine hac jacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me

30. non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem præter Chaleb filium Jepphonne et Josue filium Nun

31. parvulos autem vestros de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent introducam ut videant terram quæ vobis displicuit

32. vestra cadavera jacebunt in solitudine

33. filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto

34. juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam

35. quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimæ quæ consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur

36. igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terræ quod esset mala

37. mortui sunt atque percussi in conspectu Domini

38. Josue autem filius Nun et Chaleb filius Jepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram

39. locutusque est Moses universa verba hæc ad omnes filios Israël et luxit populus nimis

40. et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus

41. quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum

42. nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris

43. Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum

44. at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris

45. descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma



Livros sugeridos


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.