1. locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Ægypto dicens

2. tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini

3. a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israël et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron

4. eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis

5. quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur

6. de Symeon Salamihel filius Surisaddai

7. de Juda Naasson filius Aminadab

8. de Isachar Nathanaël filius Suar

9. de Zabulon Heliab filius Helon

10. filiorum autem Joseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur

11. de Beniamin Abidan filius Gedeonis

12. de Dan Ahiezer filius Amisaddai

13. de Aser Phegihel filius Ochran

14. de Gad Heliasaph filius Duhel

15. de Nepthali Ahira filius Henan

16. hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israël

17. quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine

18. et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra

19. sicut præceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai

20. de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

21. quadraginta sex milia quingenti

22. de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

23. quinquaginta novem milia trecenti

24. de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent

25. quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

26. de filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

27. recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti

28. de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent

29. recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti

30. de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

31. quinquaginta septem milia quadringenti

32. de filiis Joseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

33. quadraginta milia quingenti

34. porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere

35. triginta duo milia ducenti

36. de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

37. triginta quinque milia quadringenti

38. de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

39. sexaginta duo milia septingenti

40. de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

41. quadraginta milia et mille quingenti

42. de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

43. quinquaginta tria milia quadringenti

44. hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israël singulos per domos cognationum suarum

45. fueruntque omnes filiorum Israël per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere

46. sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta

47. Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis

48. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

49. tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israël

50. sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa ejus et quicquid ad cærimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur

51. cum proficiscendum fuerit deponent Levitæ tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur

52. metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum

53. porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii

54. fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Mosi



Livros sugeridos


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.