1. in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum

2. eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem

3. factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israël

4. et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiæ

5. fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et janitorum et primitias sacerdotales

6. in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem

7. et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei

8. et malum mihi visum est valde et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazofilacio

9. præcepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus

10. et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datæ et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant

11. et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis

12. et omnis Juda adportabat decimam frumenti et vini et olei in horrea

13. et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadajam de Levitis et juxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniæ quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum

14. memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cærimoniis ejus

15. in diebus illis vidi in Juda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent

16. et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Juda et in Hierusalem

17. et obiurgavi optimates Juda et dixi eis quæ est res hæc mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati

18. numquid non hæc fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum

19. factum est itaque cum quievissent portæ Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt januas et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati

20. et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis

21. et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato

22. dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum

23. sed et in diebus illis vidi Judæos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidas

24. et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui judaice et loquebantur juxta linguam populi et populi

25. et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens

26. numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israël et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenæ

27. numquid et nos inobœdientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas

28. de filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me

29. recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium jusque sacerdotale et leviticum

30. igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo

31. et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum



Livros sugeridos


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.