1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem

3. qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam

4. præcipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum

5. et unum e passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes

6. alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati

7. quo asperget illum qui mundandus est septies ut jure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet

8. cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus

9. et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore

10. die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similæ in sacrificium quæ conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium

11. cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

12. tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus

13. immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est

14. adsumensque sacerdos de sanguine hostiæ quæ immolata est pro delicto ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur et super pollices manus dextræ et pedis

15. et de olei sextario mittet in manum suam sinistram

16. tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum

17. quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto

18. et super caput ejus

19. rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum

20. et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur

21. quod si pauper est et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium et olei sextarium

22. duosque turtures sive duos pullos columbæ quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum

23. offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino

24. qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul

25. immolatoque agno de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur et super pollices manus ejus ac pedis dextri

26. olei vero partem mittet in manum suam sinistram

27. in quo tinguens digitum dextræ manus asperget septies contra Dominum

28. tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto

29. reliquam autem partem olei quæ est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum

30. et turturem sive pullum columbæ offeret

31. unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis

32. hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui

33. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

34. cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga lepræ in ædibus

35. ibit cujus est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea

36. at ille præcipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quæ in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram

37. et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua

38. egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus

39. reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram

40. jubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo

41. domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasuræ extra urbem in loco inmundo

42. lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum

43. sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita

44. ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus

45. quam statim destruent et lapides ejus ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo

46. qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum

47. et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua

48. quod si introjens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate

49. et in purificationem ejus sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum

50. et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas

51. tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies

52. purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo

53. cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et jure mundabitur

54. ista est lex omnis lepræ et percussuræ

55. lepræ vestium et domorum

56. cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculæ et in varias species coloribus inmutatis

57. ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit



Livros sugeridos


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.