1. tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Judææ timuerunt valde a facie ejus

2. tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum

3. et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et præoccupaverunt omnes vertices montium

4. et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in præparatione pugnæ

5. sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdrælon quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat

6. ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes

7. et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim

8. et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in jejuniis ipsi et mulieres eorum

9. et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio

10. et clamaverunt ad Deum Israël unianimiter ne darentur in prædam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus

11. tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël adlocutusque est eos

12. dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini

13. memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando dejecit

14. sic erunt universi hostes Israël si perseveraveritis in hoc opere quo cœpistis

15. ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini

16. ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israël



Livros sugeridos


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.