1. dixit autem Judith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros

2. et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes

3. tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam

4. cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor

5. cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris

6. tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israël relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem præputii sui et adpositus est ad populum Israël et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem

7. mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu

8. quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt

9. porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret

10. nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire

11. sed cum venissent duces ejus et tribuni et universi majores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis

12. intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad prœlium

13. tunc ingressus Bagao cubiculum ejus stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Judith dormire

14. sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns jacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua

15. et ingressus tabernaculum Judith non invenit eam et exilivit foras ad populum

16. et dixit una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis jacet in terra et caput ipsius non est in illo

17. quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde

18. et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum





“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina