1. hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum

2. et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem prœliandi

3. quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath

4. dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Mosi an non

5. itaque filii Israël habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Jebusei

6. et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum

7. feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth

8. iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiæ servieruntque ei octo annis

9. et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem

10. fuitque in eo spiritus Domini et judicavit Israël egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu ejus Chusanrasathaim regem Syriæ et oppressit eum

11. quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius Cenez

12. addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus

13. et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israël atque possedit urbem Palmarum

14. servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis

15. et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Jemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab

16. qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmæ manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore

17. obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis

18. cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant

19. et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant

20. ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in æstivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno

21. extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre ejus

22. tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt

23. Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera

24. per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in æstivo cubiculo

25. expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum jacentem in terra mortuum

26. Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath

27. et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israël ipso in fronte gradiente

28. qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam

29. sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit

30. humiliatusque est Moab die illo sub manu Israël et quievit terra octoginta annis

31. post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israël



Livros sugeridos


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.