1. et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito prædare

2. et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiæ

3. et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen ejus Adcelera spolia detrahere Festina prædari

4. quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariæ coram rege Assyriorum

5. et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens

6. pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloæ quæ vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliæ

7. propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam ejus et ascendet super omnes rivos ejus et fluet super universas ripas ejus

8. et ibit per Judam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ o Emmanuhel

9. congregamini populi et vincimini et audite universæ procul terræ confortamini et vincimini accingite vos et vincimini

10. inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

11. hæc enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi hujus dicens

12. non dicatis coniuratio omnia enim quæ loquitur populus iste coniuratio est et timorem ejus ne timeatis neque paveatis

13. Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester

14. et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israël in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

15. et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

16. liga testimonium signa legem in discipulis meis

17. et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et præstolabor eum

18. ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

19. et cum dixerint ad vos quærite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

20. ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux

21. et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

22. et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebræ dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua





“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina