1. propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur

2. et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit

3. et eris corona gloriæ in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui

4. non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur

5. habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus

6. super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis

7. et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra

8. juravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suæ si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti

9. quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis

10. transite transite per portas præparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos

11. ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ dicite filiæ Sion ecce salvator tuus venit ecce merces ejus cum eo et opus ejus coram illo

12. et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quæsita civitas et non Derelicta





“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina