1. o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac

2. quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra

3. inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles

4. ecce testem populis dedi eum ducem ac præceptorem gentibus

5. ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quæ non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israël quia glorificavit te

6. quærite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est

7. derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur ejus et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

8. non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ neque viæ vestræ viæ meæ dicit Dominus

9. quia sicut exaltantur cæli a terra sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris et cogitationes meæ a cogitationibus vestris

10. et quomodo descendit imber et nix de cælo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti

11. sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quæcumque volui et prosperabitur in his ad quæ misi illud

12. quia in lætitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu

13. pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur



Livros sugeridos


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.