1. ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum judicium gentibus proferet

2. non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox ejus

3. calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet judicium

4. non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra judicium et legem ejus insulæ expectabunt

5. hæc dicit Dominus Deus creans cælos et extendens eos firmans terram et quæ germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

6. ego Dominus vocavi te in justitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in fœdus populi in lucem gentium

7. ut aperires oculos cæcorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris

8. ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus

9. quæ prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam

10. cantate Domino canticum novum laus ejus ab extremis terræ qui descenditis in mare et plenitudo ejus insulæ et habitatores earum

11. sublevetur desertum et civitates ejus in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petræ de vertice montium clamabunt

12. ponent Domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt

13. Dominus sicut fortis egredietur sicut vir prœliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur

14. tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul

15. desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam

16. et ducam cæcos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta hæc verba feci eis et non dereliqui eos

17. conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri

18. surdi audite et cæci intuemini ad videndum

19. quis cæcus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis cæcus nisi qui venundatus est quis cæcus nisi servus Domini

20. qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies

21. et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret

22. ipse autem populus direptus et vastatus laqueus juvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde

23. quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura

24. quis dedit in direptionem Jacob et Israël vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis ejus ambulare et non audierunt legem ejus

25. et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit



Livros sugeridos


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.