1. lætabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium

2. germinans germinabit et exultabit lætabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri

3. confortate manus dissolutas et genua debilia roborate

4. dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos

5. tunc aperientur oculi cæcorum et aures surdorum patebunt

6. tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissæ sunt in deserto aquæ et torrentes in solitudine

7. et quæ erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci

8. et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et hæc erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam

9. non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint

10. et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et lætitia sempiterna super caput eorum gaudium et lætitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus





“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina