1. Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen

2. quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non ædificetur

3. super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te

4. quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab æstu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem

5. sicut æstum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies

6. et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pingujum convivium vindemiæ pingujum medullatorum vindemiæ defecatæ

7. et præcipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes

8. præcipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est

9. et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et lætabimur in salutari ejus

10. quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleæ in plaustro

11. et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam ejus cum adlisione manuum ejus

12. et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem





“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina