1. in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam

2. in tempore illo locutus est Dominus in manu Isajæ filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus

3. et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isajas nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam

4. sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti et transmigrationem Æthiopiæ juvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Ægypti

5. et timebunt et confundentur ab Æthiopia spe sua et ab Ægypto gloria sua

6. et dicet habitator insulæ hujus in die illa ecce hæc erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos



Livros sugeridos


“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.