1. prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur miserebitur enim Dominus Jacob et eliget adhuc de Israël et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Jacob

2. et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos

3. et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti

4. sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum

5. contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium

6. cædentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter

7. conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit

8. abietes quoque lætatæ sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos

9. infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum

10. universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es

11. detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes

12. quomodo cecidisti de cælo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes

13. qui dicebas in corde tuo in cælum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis

14. ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo

15. verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci

16. qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna

17. qui posuit orbem desertum et urbes ejus destruxit vinctis ejus non aperuit carcerem

18. omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua

19. tu autem projectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum

20. non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in æternum semen pessimorum

21. præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum

22. et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus

23. et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum

24. juravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi

25. sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis jugum ejus et onus illius ab umero eorum tolletur

26. hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et hæc est manus extenta super universas gentes

27. Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus ejus extenta et quis avertet eam

28. in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud

29. ne læteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen ejus absorbens volucrem

30. et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam

31. ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen ejus

32. et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi ejus



Livros sugeridos


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.