1. quibus auditis cuncti reges trans Jordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant juxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Jebuseus

2. congregati sunt pariter ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo eademque sententia

3. at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quæ fecerat Josue Hiericho et Ahi

4. et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutos

5. calciamentaque perantiqua quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti

6. perrexeruntque ad Josue qui tunc morabatur in castris Galgalæ et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israël ad eos atque dixerunt

7. ne forsitan in terra quæ nobis sorte debetur habitetis et non possimus fœdus inire vobiscum

8. at illi ad Josue servi inquiunt tui sumus quibus Josue quinam ait estis et unde venistis

9. responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiæ ejus cuncta quæ fecit in Ægypto

10. et duobus Amorreorum regibus trans Jordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth

11. dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terræ nostræ tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus fœdus inite nobiscum

12. en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti

13. utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quæ habemus in pedibus ob longitudinem largioris viæ trita sunt et pæne consumpta

14. susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt

15. fecitque Josue cum eis pacem et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis juraverunt eis

16. post dies autem tres initi fœderis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent

17. moveruntque castra filii Israël et venerunt in civitates eorum die tertio quarum hæc vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim

18. et non percusserunt eos eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël murmuravit itaque omne vulgus contra principes

19. qui responderunt eis juravimus illis in nomine Domini Dei Israël et idcirco non possumus eos contingere

20. sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si pejeraverimus

21. sed sic vivant ut in usus universæ multitudinis ligna cædant aquasque conportent quibus hæc loquentibus

22. vocavit Gabaonitas Josue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis

23. itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens aquasque conportans in domum Dei mei

24. qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quæ promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores ejus timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus

25. nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis

26. fecit ergo Josue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israël ut non occiderentur

27. decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cædentes ligna et aquas conportantes usque in præsens tempus in loco quem Dominus elegisset



Livros sugeridos


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.