1. filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël

2. cumque mitteret Josue de Hiericho viros contra Ahi quæ est juxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui præcepta conplentes exploraverunt Ahi

3. et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos

4. ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga vertentes

5. percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquæ liquefactum est

6. Josue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israël miseruntque pulverem super capita sua

7. et dixit Josue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Jordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut cœpimus mansissemus trans Jordanem

8. mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentem

9. audient Chananei et omnes habitatores terræ ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo

10. dixitque Dominus ad Josue surge cur jaces pronus in terra

11. peccavit Israël et prævaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua

12. nec poterit Israël stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est

13. surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum hæc enim dicit Dominus Deus Israël anathema in medio tui est Israël non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere

14. accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros

15. et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam prævaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israël

16. surgens itaque Josue mane adplicavit Israël per tribus suas et inventa est tribus Juda

17. quæ cum juxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi

18. cujus domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda

19. et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israël et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas

20. responditque Achan Josue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israël et sic et sic feci

21. vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui

22. misit ergo Josue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul

23. auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Josue et ad omnes filios Israël projeceruntque ante Dominum

24. tollens itaque Josue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque ejus et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israël cum eo duxerunt eos ad vallem Achor

25. ubi dixit Josue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israël et cuncta quæ illius erant igne consumpta sunt

26. congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in præsentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie



Livros sugeridos


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.