1. Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israël et nullus egredi audebat aut ingredi

2. dixitque Dominus ad Josue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem ejus omnesque fortes viros

3. circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebus

4. septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in jobeleo et præcedant arcam fœderis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis

5. cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint

6. vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini

7. ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati præcedentes arcam Domini

8. cumque Josue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam fœderis Domini

9. omnisque præcederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant

10. præceperat autem Josue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini

11. circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi

12. igitur Josue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini

13. et septem ex eis septem bucinas quarum in jobeleis usus est præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat

14. circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus

15. die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies

16. cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Josue ad omnem Israël vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem

17. sitque civitas hæc anathema et omnia quæ in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus

18. vos autem cavete ne de his quæ præcepta sunt quippiam contingatis et sitis prævaricationis rei et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur

19. quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum æneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris ejus

20. igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem

21. et interfecerunt omnia quæ erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt

22. duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Josue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quæ illius sunt sicut illi juramento firmastis

23. ingressique juvenes eduxerunt Raab et parentes ejus fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israël manere fecerunt

24. urbem autem et omnia quæ in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis æneis ac ferro quæ in ærarium Domini consecrarunt

25. Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens

26. maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius jaciat et in novissimo liberorum ponat portas ejus

27. fuit ergo Dominus cum Josue et nomen ejus in omni terra vulgatum est



Livros sugeridos


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.