1. igitur Josue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Setthim venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël et morati sunt ibi per tres dies

2. quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium

3. et clamare cœperunt quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticæ portantes eam vos quoque consurgite et sequimini præcedentes

4. sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam

5. dixitque Josue ad populum sanctificamini cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia

6. et ait ad sacerdotes tollite arcam fœderis et præcedite populum qui jussa conplentes tulerunt et ambulaverunt ante eos

7. dixitque Dominus ad Josue hodie incipiam exaltare te coram omni Israël ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim

8. tu autem præcipe sacerdotibus qui portant arcam fœderis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis state in ea

9. dixitque Josue ad filios Israël accedite huc et audite verba Domini Dei vestri

10. et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum Hettheum Eveum et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Jebuseum

11. ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem

12. parate duodecim viros de tribubus Israël singulos per singulas tribus

13. et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis aquæ quæ inferiores sunt decurrent atque deficient quæ autem desuper veniunt in una mole consistent

14. igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis pergebant ante eum

15. ingressisque eis Jordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquæ cum Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret

16. steterunt aquæ descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan quæ autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent

17. populus autem incedebat contra Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat



Livros sugeridos


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.