1. misit ergo Josue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam

2. nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël ut explorarent terram

3. misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt

4. tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent

5. cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos

6. ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ operuitque eos lini stipula quæ ibi erat

7. hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quæ ducit ad vadum Jordanis illisque egressis statim porta clausa est

8. necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait

9. novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terræ

10. audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Ægypto et quæ feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Jordanem Seon et Og quos interfecistis

11. et hæc audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum

12. nunc ergo jurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum

13. et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quæ eorum sunt et eruatis animas nostras de morte

14. qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem

15. dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim ejus herebat muro

16. dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram

17. qui dixerunt ad eam innoxii erimus a juramento hoc quo adiurasti nos

18. si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam

19. qui ostium domus tuæ egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput ejus et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit

20. quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc juramento quo adiurasti nos

21. et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra

22. illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quærentes enim per omnem viam non reppererunt eos

23. quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Jordane transmisso venerunt ad Josue filium Nun narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi

24. atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus



Livros sugeridos


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.