1. cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Hiericho et aquas ejus ab oriente solitudo quæ ascendit de Hiericho ad montana Bethel

2. et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth

3. et descendit ad occidentem juxta terminum Jeflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones ejus mari Magno

4. possederuntque filii Joseph Manasse et Ephraim

5. et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem

6. egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Janœ

7. descenditque de Janœ in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Jordanem

8. de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus ejus in mare Salsissimum hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas

9. urbesque quæ separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villæ earum

10. et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius



Livros sugeridos


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.