1. quæ cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Josue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi ejus sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël et essent fœderati eorum

2. timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et major oppido Ahi omnesque bellatores ejus fortissimi

3. misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Japhie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens

4. ascendite ad me et ferte præsidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Josue et filios Israël

5. congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam

6. habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque præsidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis

7. ascenditque Josue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi

8. dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit

9. inruit itaque Josue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis

10. et conturbavit eos Dominus a facie Israël contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda

11. cumque fugerent filios Israël et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israël

12. tunc locutus est Josue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israël dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon

13. steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Justorum stetit itaque sol in medio cæli et non festinavit occumbere spatio unius diei

14. non fuit ante et postea tam longa dies obœdiente Domino voci hominis et pugnante pro Israël

15. reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ

16. fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda

17. nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda

18. qui præcepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncæ et ponite viros industrios qui clausos custodiant

19. vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium cædite ne dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras

20. cæsis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem pæne consumptis hii qui Israël effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas

21. reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israël muttire ausus est

22. præcepitque Josue dicens aperite os speluncæ et producite ad me quinque reges qui in ea latitant

23. fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon

24. cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israël et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent

25. rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis

26. percussitque Josue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum

27. cumque occumberet sol præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os ejus saxa ingentia quæ permanent usque in præsens

28. eodem die Macedam quoque cepit Josue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores ejus non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho

29. transivit cum omni Israël de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam

30. quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israël percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores ejus non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho

31. de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam

32. tradiditque Dominus Lachis in manu Israël et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quæ fuerat in ea sicut fecerat Lebna

33. eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internicionem

34. transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit

35. atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea juxta omnia quæ fecerat Lachis

36. ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam

37. cepitque et percussit in ore gladii regem quoque ejus et omnia oppida regionis illius universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quæ in ea repperit consumens gladio

38. inde reversus in Dabir

39. cepit eam atque vastavit

40. regem quoque ejus et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius

41. percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut præceperat ei Dominus Deus Israël

42. a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon

43. universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israël pugnabat pro eo reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala



Livros sugeridos


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.