1. et respondens Job ait

2. vere scio quod ita sit et quod non justificetur homo conpositus Deo

3. si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille

4. sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

5. qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo

6. qui commovet terram de loco suo et columnæ ejus concutiuntur

7. qui præcipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo

8. qui extendit cælos solus et graditur super fluctus maris

9. qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri

10. qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus

11. si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum

12. si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

13. Deus cujus resistere iræ nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

14. quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo

15. qui etiam si habuero quippiam justum non respondebo sed meum judicem deprecabor

16. et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam

17. in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

18. non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

19. si fortitudo quæritur robustissimus est si æquitas judicii nemo pro me audet testimonium dicere

20. si justificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit

21. etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et tædebit me vitæ meæ

22. unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit

23. si flagellat occidat semel et non de pœnis innocentum rideat

24. terra data est in manu impii vultum judicum ejus operit quod si non ille est quis ergo est

25. dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum

26. pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

27. cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor

28. verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti

29. si autem et sic impius sum quare frustra laboravi

30. si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimæ manus meæ

31. tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea

32. neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri

33. non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus

34. auferat a me virgam suam et pavor ejus non me terreat

35. loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere



Livros sugeridos


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.