1. respondens autem Eliphaz Themanites dixit

2. si cœperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit

3. ecce docuisti multos et manus lassas roborasti

4. vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti

5. nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es

6. timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum

7. recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint

8. quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos

9. flante Deo perisse et spiritu iræ ejus esse consumptos

10. rugitus leonis et vox leænæ et dentes catulorum leonum contriti sunt

11. tigris periit eo quod non haberet prædam et catuli leonis dissipati sunt

12. porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus

13. in horrore visionis nocturnæ quando solet sopor occupare homines

14. pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt

15. et cum spiritus me præsente transiret inhorruerunt pili carnis meæ

16. stetit quidam cujus non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi auræ lenis audivi

17. numquid homo Dei conparatione justificabitur aut factore suo purior erit vir

18. ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem

19. quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea

20. de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in æternum peribunt

21. qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia



Livros sugeridos


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.