1. super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo

2. audite auditionem in terrore vocis ejus et sonum de ore illius procedentem

3. subter omnes cælos ipse considerat et lumen illius super terminos terræ

4. post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suæ et non investigabitur cum audita fuerit vox ejus

5. tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia

6. qui præcipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suæ

7. qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua

8. ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur

9. ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus

10. flante Deo concrescit gelu et rursum latissimæ funduntur aquæ

11. frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum

12. quæ lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum

13. sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri

14. ausculta hæc Job sta et considera miracula Dei

15. numquid scis quando præceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium ejus

16. numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias

17. nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro

18. tu forsitan cum eo fabricatus es cælos qui solidissimi quasi ære fusi sunt

19. ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris

20. quis narrabit ei quæ loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur

21. at nunc non vident lucem subito ær cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas

22. ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio

23. digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et judicio et justitia et enarrari non potest

24. ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes



Livros sugeridos


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.