1. respondens autem Job dixit

2. cujus adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium ejus qui non est fortis

3. cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam

4. quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum

5. ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis

6. nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni

7. qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

8. qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum

9. qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam

10. terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebræ

11. columnæ cæli contremescunt et pavent ad nutum ejus

12. in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia ejus percussit superbum

13. spiritus ejus ornavit cælos et obsetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus

14. ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri



Livros sugeridos


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.