1. respondens autem Job dixit

2. nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagæ meæ adgravata est super gemitum meum

3. quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium ejus

4. ponam coram eo judicium et os meum replebo increpationibus

5. ut sciam verba quæ mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi

6. nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suæ mole me premat

7. proponat æquitatem contra me et perveniat ad victoriam judicium meum

8. si ad orientem jero non apparet si ad occidentem non intellegam eum

9. si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum

10. ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit

11. vestigia ejus secutus est pes meus viam ejus custodivi et non declinavi ex ea

12. a mandatis labiorum ejus non recessi et in sinu meo abscondi verba oris ejus

13. ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem ejus et anima ejus quodcumque voluerit hoc facit

14. cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia præsto sunt ei

15. et idcirco a facie ejus turbatus sum et considerans eum timore sollicitor

16. Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me

17. non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo



Livros sugeridos


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.