1. ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula

2. secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum

3. sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio

4. prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum

5. atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes

6. audite ergo correptiones meas et judicium labiorum meorum adtendite

7. numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos

8. numquid faciem ejus accipitis et pro Deo judicare nitimini

9. aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis

10. ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem ejus accipitis

11. statim ut se commoverit turbabit vos et terror ejus inruet super vos

12. memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestræ

13. tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit

14. quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis

15. etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam

16. et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita

17. audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris

18. si fuero judicatus scio quod justus inveniar

19. quis est qui judicetur mecum veniat quare tacens consumor

20. duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar

21. manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat

22. et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi

23. quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi

24. cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum

25. contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris

26. scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiæ meæ

27. posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti

28. qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea



Livros sugeridos


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.