1. facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie

2. nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus ejus Amnon de Ahinœm Jezrahelitide

3. et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiæ Tholomai regis Gessur

4. quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital

5. sextus quoque Jethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron

6. cum ergo esset prœlium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul

7. fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner

8. quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Juda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos ejus et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie

9. hæc faciat Deus Abner et hæc addat ei nisi quomodo juravit Dominus David sic faciam cum eo

10. ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israël et super Judam a Dan usque Bersabee

11. et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum

12. misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël

13. qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me

14. misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum præputiis Philisthim

15. misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais

16. sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est

17. sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël dicens tam heri quam nudius tertius quærebatis David ut regnaret super vos

18. nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthim et omnium inimicorum ejus

19. locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israël et universo Beniamin

20. venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris ejus qui venerant cum eo convivium

21. et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël et ineam tecum fœdus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace

22. statim pueri David et Joab venerunt cæsis latronibus cum præda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia jam dimiserat eum et profectus fuerat in pace

23. et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Joab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace

24. et ingressus est Joab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit

25. ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quæ agis

26. egressus itaque Joab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David

27. cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus

28. quod cum audisset David rem jam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner

29. et veniat super caput Joab et super omnem domum patris ejus nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane

30. igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prœlio

31. dixit autem David ad Joab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum

32. cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus

33. plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner

34. manus tuæ non sunt ligatæ et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum

35. cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die juravit David dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam

36. omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi

37. et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner

38. dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël

39. ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviæ duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam



Livros sugeridos


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.