1. in diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Jojachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum

2. inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas

3. factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit

4. et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari

5. reliqua autem sermonum Jojachim et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda et dormivit Jojachim cum patribus suis

6. regnavitque Jojachin filius ejus pro eo

7. et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Eufraten omnia quæ fuerant regis Ægypti

8. decem et octo annorum erat Jojachin cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Næstha filia Helnathan de Hierusalem

9. et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerat pater ejus

10. in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus

11. venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi ejus obpugnarent eam

12. egressusque est Jojachin rex Juda ad regem Babylonis ipse et mater ejus et servi ejus et principes ejus et eunuchi ejus et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui

13. et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiæ et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini

14. et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terræ

15. transtulit quoque Jojachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos ejus et judices terræ duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem

16. et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem

17. et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo inposuitque nomen ei Sedeciam

18. vicesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus erat Amithal filia Hieremiæ de Lobna

19. et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerat Jojachim

20. irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Judam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis



Livros sugeridos


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.