1. duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Aphsiba

2. fecitque malum in conspectu Domini juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël

3. conversusque est et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israël et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam

4. extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum

5. et extruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini

6. et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum

7. posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum

8. et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quæ præcepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses

9. illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël

10. locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens

11. quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas super omnia quæ fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Judam in inmunditiis suis

12. propterea hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego inducam mala super Hierusalem et Judam ut quicumque audierit tinniant ambæ aures ejus

13. et extendam super Hierusalem funiculum Samariæ et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulæ delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem ejus

14. dimittam vero reliquias hereditatis meæ et tradam eas in manu inimicorum ejus eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis

15. eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad diem hanc

16. insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam ut faceret malum coram Domino

17. reliqua autem sermonum Manasse et universa quæ fecit et peccatum ejus quod peccavit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda

18. dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suæ in horto Aza et regnavit Amon filius ejus pro eo

19. viginti et duo annorum erat Amon cum regnare cœpisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Mesallemeth filia Arus de Jethba

20. fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus

21. et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas

22. et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini

23. tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua

24. percussit autem populus terræ omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo

25. reliqua autem sermonum Amon quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda

26. sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Josias filius ejus pro eo



Livros sugeridos


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.