1. anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israël regnavit Azarias filius Amasiæ regis Judæ

2. sedecim annorum erat cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Jecelia de Hierusalem

3. fecitque quod erat placitum coram Domino juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus

4. verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis

5. percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ

6. reliqua autem sermonum Azariæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda

7. et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David et regnavit Joatham filius ejus pro eo

8. anno tricesimo octavo Azariæ regis Judæ regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israël in Samaria sex mensibus

9. et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres ejus non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël

10. coniuravit autem contra eum Sellum filius Jabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo

11. reliqua autem verborum Zacchariæ nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

12. ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israël factumque est ita

13. Sellum filius Jabes regnavit tricesimo nono anno Azariæ regis Judæ regnavit autem uno mense in Samaria

14. et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Jabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo

15. reliqua autem verborum Sellum et coniuratio ejus per quam tetendit insidias nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

16. tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos ejus de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes prægnantes ejus et scidit eas

17. anno tricesimo nono Azariæ regis Juda regnavit Manahem filius Gaddi super Israël decem annis in Samaria

18. fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël cunctis diebus ejus

19. veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum ejus

20. indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra

21. reliqua autem sermonum Manahem et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

22. et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceja filius ejus pro eo

23. anno quinquagesimo Azariæ regis Judæ regnavit Phaceja filius Manahem super Israël in Samaria biennio

24. et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël

25. coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliæ dux ejus et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ juxta Argob et juxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo

26. reliqua autem sermonum Phaceja et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

27. anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Judæ regnavit Phacee filius Romeliæ super Israël in Samaria viginti annis

28. et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël

29. in diebus Phacee regis Israël venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Ajom et Abel domum Maacha et Janœ et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios

30. coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliæ et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziæ

31. reliqua autem sermonum Phacee et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

32. anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda

33. viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hierusa filia Sadoc

34. fecitque quod erat placitum coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus operatus est

35. verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam

36. reliqua autem sermonum Joatham et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda

37. in diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ et Phacee filium Romeliæ

38. et dormivit Joatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius ejus pro eo



Livros sugeridos


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.