1. anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël regnavit Amasias filius Joas regis Juda

2. viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Joaden de Hierusalem

3. et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater ejus juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit

4. nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis

5. cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum

6. filios autem eorum qui occiderant non occidit juxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut præcepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur

7. ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in prœlio vocavitque nomen ejus Jecethel usque in præsentem diem

8. tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Hieu regis Israël dicens veni et videamus nos

9. remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda dicens carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano et conculcaverunt carduum

10. percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Juda tecum

11. et non adquievit Amasias ascenditque Joas rex Israël et viderunt se ipse et Amasias rex Juda in Bethsames oppido Judæ

12. percussusque est Juda coram Israël et fugerunt unusquisque in tabernacula sua

13. Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ahaziæ cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis

14. tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam

15. reliqua autem verborum Joas quæ fecit et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

16. dormivitque Joas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israël et regnavit Hieroboam filius ejus pro eo

17. vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël viginti quinque annis

18. reliqua autem sermonum Amasiæ nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda

19. factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi

20. et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David

21. tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia

22. ipse ædificavit Ahilam et restituit eam Judæ postquam dormivit rex cum patribus suis

23. anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda regnavit Hieroboam filius Joas regis Israël in Samaria quadraginta et uno anno

24. et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël

25. ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quæ est in Opher

26. vidit enim Dominus adflictionem Israël amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israël

27. nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël sub cælo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Joas

28. reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quæ fecit et fortitudo ejus qua prœliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

29. dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israël et regnavit Zaccharias filius ejus pro eo



Livros sugeridos


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.