1. Athalia vero mater Ahaziæ videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium

2. tollens autem Josaba filia regis Joram soror Ahaziæ Joas filium Ahaziæ furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem ejus de triclinio et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur

3. eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram

4. anno autem septimo misit Jojada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis

5. et præcepit illis dicens iste sermo quem facere debetis

6. tertia pars vestrum intrœat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quæ est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa

7. duæ vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem

8. et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege intrœunte et egrediente

9. et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Jojada sacerdotem

10. qui dedit eis hastas et arma regis David quæ erant in domo Domini

11. et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et ædis circum regem

12. produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex

13. audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini

14. vidit regem stantem super tribunal juxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terræ lætantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio

15. præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini

16. inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum juxta palatium et interfecta est ibi

17. pepigit igitur Jojada fœdus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum

18. ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini

19. tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terræ deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium et sedit super thronum regum

20. lætatusque est omnis populus terræ et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis

21. septemque annorum erat Joas cum regnare cœpisset



Livros sugeridos


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.