1. viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus

2. sed ambulavit in viis regum Israël insuper et statuas fudit Baalim

3. ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël

4. sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

5. tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ qui percussit eum magnamque prædam de ejus cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israël traditus est et percussus plaga grandi

6. occiditque Phacee filius Romeliæ de Juda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum

7. eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus ejus Helcanam quoque secundum a rege

8. ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam prædam pertuleruntque eam in Samariam

9. ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Judam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut cælum pertingeret vestra crudelitas

10. insuper filios Juda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro

11. sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis

12. steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Johanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de prœlio

13. et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israël

14. dimiseruntque viri bellatores prædam et universa quæ ceperant coram principibus et omni multitudine

15. steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos jumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam

16. tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans

17. veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Juda et ceperunt prædam magnam

18. Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Juda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis

19. humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum

20. adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit

21. igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit

22. insuper et in tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz

23. immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriæ auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina ejus et universo Israël

24. direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit januas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem

25. in omnibus quoque urbibus Juda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum

26. reliqua autem sermonum ejus et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël

27. dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël regnavitque Ezechias filius ejus pro eo



Livros sugeridos


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.