1. viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Joaden de Hierusalem

2. fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto

3. cumque roboratum sibi videret imperium jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum

4. sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi præcepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur

5. congregavit igitur Amasias Judam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Juda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia juvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum

6. mercede quoque conduxit de Israël centum milia robustorum centum talentis argenti

7. venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israël non est enim Dominus cum Israël et cunctis filiis Ephraim

8. quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere

9. dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quæ dedi militibus Israël et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura

10. separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Judam vehementer irati reversi sunt in regionem suam

11. porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia

12. et alia decem milia virorum ceperunt filii Juda et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ præcipitaveruntque eos de summo in præceps qui universi crepuerunt

13. at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prœlium diffusus est in civitatibus Juda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit prædam magnam

14. Amasias vero post cædem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum

15. quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua

16. cumque hæc ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo

17. igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio misit ad Joas filium Joachaz filii Hieu regem Israël dicens veni videamus nos mutuo

18. at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum

19. dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Judas tecum

20. noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom

21. ascendit igitur Joas rex Israël et mutuos sibi præbuere conspectus Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Judæ

22. corruitque Judas coram Israël et fugit in tabernacula sua

23. porro Amasiam regem Juda filium Joas filii Joachaz cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis

24. omne quoque aurum et argentum et universa vasa quæ reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ necnon et filios obsidum reduxit Samariam

25. vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israël quindecim annis

26. reliqua vero sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël

27. qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi

28. reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David



Livros sugeridos


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.